monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14 > 14 > 40 > sectio 19 > 28 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 2, 1
Syllaba est comprehensio litterarum, vel unius vocalis enuntiatio, temporum capax, quia omnis syllaba aut brevis est, et tempus recipit unum, quod atomum metrici vocant, ut pater; aut longa est, et duo recipit tempora, ut mater. Hic enim ma, cum dicimus mater, longitudinem sui circumflexus tantum temporis bis occupat, quantum pa semel, cum acute dicitur pater.